monumenta.ch > Hieronymus > 2
Hieronymus, in Daniele, I <<<     >>> III

Caput II SHOW APPARATUS

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo. Si post tres annos pueri ingressi sunt in conspectu eius, ut ipse praeceperat, quomodo nunc secundo anno regni sui somnium vidisse narratur? Quod ita solvunt Hebraei, secundum hic annum dici regni eius, omnium gentium barbararum, non Iudaeae tantum et Chaldaeorum, sed Assyriorum quoque et Aegyptiorum, et Moabitarum, et reliquarum nationum, quas, Domino concedente, superarat. Unde et Iosephus in decimo Antiquitatum scribit libro: Post annum secundum Aegyptiae vastitatis, rex Nabuchodonosor vidit mirabile somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo. Vidit rex impius somnium futurorum, ut interpretante sancto quod viderat, Deus glorificaretur; et captivorum Deoque in captivitate servientium sit grande solatium.
2 Hoc idem in Pharaone legimus, non quod Pharao et Nabuchodonosor videre meruerint, sed quod Ioseph et Daniel digni exstiterint, qui interpretatione eorum omnibus praeferrentur.
3 Praecepit ergo rex, ut convocarentur harioli, et magi, et malefici, et Chaldaei, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege. Quos nos hariolos, caeteri ἐπαοιδοὺς interpretati sunt, id est, incantatores. Ergo videntur mihi incantatores esse, qui verbis rem peragunt.
4 Magi, qui de singulis philosophantur: Malefici, qui sanguine utuntur et victimis, et saepe contingunt corpora mortuorum. Porro in Chaldaeis γενεθλιαλόγους |gr significari puto quos vulgus mathematicos vocat.
5 Consuetudo autem et sermo communis magos pro maleficis accipit: qui aliter habentur apud gentem suam, eo quod sint philosophi Chaldaeorum, et ad artis huius scientiam reges quoque et principes eiusdem gentis omnia faciunt. Unde et in nativitate Domini Salvatoris ipsi primum ortum eius intellexerunt, et venientes in sanctam Bethleem, adoraverunt puerum, stella desuper ostendente.
6 Et dixit ad eos rex: Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim. Umbra quaedam, et ut ita dicam, aura somnii atque vestigium remansit in corde regis: ut referentibus aliis, posset reminisci eorum quae viderat, et nequaquam eum deciperent mentientes.
7 Responderunt Chaldaei regi Syriace. Hocusque quae lecta sunt, sermone narrantur Hebraeo. Ab hoc loco usque ad visionem anni tertii regis Balthasar, quam Daniel vidit in Susis, Hebraicis quidem litteris, sed lingua scribuntur Chaldaica, quam vocat hic Syriacam.
8 Nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius, peribitis vos, et domus vestrae publicabuntur, etc. Comminatus est poenam, proponit et praemia: ut si potuerint somnium dicere, consequenter credat etiam his quae incerta sunt, hoc est, quid significet somnium. Quod si non potuerint ea dicere, de quibus rex in plerisque confusus poterat recordari, etiam futurae interpretationis perdant fidem. Denique sequitur.
9 Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini. Respondentes ergo Chaldaei coram rege dixerunt: Non est homo super terram qui sermonem tuum, rex, possit implere, etc. Confitentur magi, confitentur harioli, et omnis scientia saecularis litteraturae, praescientiam futurorum non esse hominum, sed Dei. Ex quo probatur prophetas Dei spiritu locutos, qui futura cecinerunt.
10 Quo audito, rex in furore et ira magna praecepit, ut perirent omnes sapientes Babylonis. Et egressa sententia sapientes interficiebantur, etc. Quaerunt Hebraei, cur Daniel et tres pueri non sint ingressi ad regem cum aliis sapientibus, et prolata sententia iubeantur perire cum caeteris.
11 Quod ita edisserunt, ut eo tempore quo rex praemia et dona, et honorem maximum promittebat, ire noluerint, ne impudenter divitias et dignitatem Chaldaicam viderentur appetere. Aut certe ipsi Chaldaei invidentes gloriae eorum et scientiae, soli ingressi sunt, quasi soli praemia percepturi, et postea in periculo voluerint habere consortes quos in spe gloriae refutaverant.
12 Et interrogavit eum qui a rege acceperat potestatem, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Scientes Chaldaei, quod decuplum super cunctos hariolos et magos qui erant in universa Chaldaea, Daniel et tres pueri saperent et intelligerent, celaverunt eos interrogationem regis, ne praeferrentur sibi in interpretatione somnii.
13 Et ob hanc causam interrogavit Daniel de crudelitate sententiae, qui causam periculi sui nesciebat.
14 Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, Daniel ingressus rogavit regem, ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi. Et ingressus est ad domum suam, Ananiaeque et Misaeli, et Azariae sociis suis indicavit negotium, etc. Daniel tempus postulat: non quo tractatione et sagacilate mentis occulta perquireret; sed quo occultorum Dominum precaretur.
15 Et ideo Ananiam, et Misaelem, et Azariam iungit ad preces, ne solus de suo merito videatur praesumere: ut quorum erat commune discrimen, communis esset et oratio.
16 Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est. Somnium regis suo discit somnio: immo et somnium, et interpretationem eius, Dei revelatione cognoscit, quod daemones ignorabant, sapientia saeculi scire non poterat. Unde et apostoli mysterium, quod cunctis retro generationibus fuerat ignoratum, Domino revelante, cognoscunt.
17 Et Daniel benedixit Deo coeli, et locutus, ait, etc. Ad distinctionem eorum qui versantur in terra, et daemoniacis artibus atque praestigiis terrena deludunt, Daniel Deo coeli benedixit. Dii enim qui non fecerunt coelum et terram, peribunt.
18 Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit. Non ergo miremur, si quando cernimus, et regibus reges, et regnis regna succedere, quae Dei gubernantur et mutantur, et finiuntur arbitrio. Causasque singulorum novit ille qui conditor omnium est, et saepe malos reges patirur suscitari, ut mali malos puniant: simulque subostendit, et generali disputatione praeparat auditorem, somnium quo vidit esse de mutatione et successione regnorum.
19 Dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. Iuxta illud quod scriptum est. Audiet sapiens, et apponet sapientiam. Qui enim habet, dabitur illi; et animae quae fervet amore sapientiae, libenter spiritus Dei infunditur. In perversam autem animam non introibit sapientia.
20 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est. Cui Deus revelat profunda, et potest dicere: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, iste, habitante in se Spiritu, scrutatur etiam profunda Dei, et in profunda animae suae fodit altissimos puteos, et omnem terram egerit, quae profundas aquas operire consuevit: servatque mandatum Dei, dicens: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fonte. Quodque sequitur: Novit in tenebris constituta, et lux cum eo est: tenebrae significant ignorantiam, et lux scientiam atque doctrinam. Itaque Deum ut perversa non caelant, ita recta ambiunt, atque circumdant.
21 Sive interpretandum est, quod tenebrosa mystica quaeque et profunda significet, iuxta illud quod legimus in Proverbiis: Intelligit quoque parabolam, et tenebrosum sermonem, hoc ipsum significat quod in Psalmis legimus: Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Qui enim ad excelsa conscendit, et terrena deserens, instar avium tenuissimum aerem et aetherea quaeque desiderat, iste nubes efficitur, ad quam veritas Dei pervenit, et quae super sanctos pluere consuevit: repletusque multitudine scientiae, habet multas aquas in corde suo tenebrosas et involutas caligine, quam solus Moyses ingreditur, et loquitur Deo facie ad faciem, de quo scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum.
22 Tibi Deus patrum meorum confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi. Ne sui videatur meriti, quod impetravit, refert ad patrum iustitiam et ad veritatem Dei, qui seminis eorum etiam in captivitatem miseretur.
23 Et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te, etc. Quod quatuor rogant, uni ostenditur: ut et arrogantiam fugiat, ne solus impetrasse videatur, et agat gratias, quod mysterium somnii solus audierit.
24 Sapientes Babylonis ne perdas. Introduc me in conspectum regis, et solutionem regi narrabo, etc. Imitatur clementiam Dei, qui pro persecutoribus deprecatur, et non vult eos perire propter quos fuerat ipse periturus.
25 Inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae, qui solutionem regi annuntiet. Dei gratiam ad suam refert diligentiam, et invenisse se dicit, cum Daniel ultro se obtulerit, ut introduceretur ad regem; in quo ἦθος ostenditur nuntiorum, qui cum bona nuntiant, sua videri volunt.
26 Qui autem solutionem somnii repromittit, utique ante narraturus est somnium. Et nota quod de filiis Iuda sit Daniel, non sacerdos, sicut in fine Belis fabula continet.
27 Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut primum somnium quod se magi ignorare responderant, et postea interpretationem quaerat somnii: ut cum somnium audierit, et quae viderat recognoverit, tunc credat, et interpretationi, quae variam recipit coniecturam.
28 Mysterium quod rex interrogat, sapientes, magi, et harioli, et haruspices non queunt indicare regi. Pro haruspicibus, quod nos vertimus, in Hebraeo GAZARENOS habet, quod solus Symmachus θύτας interpretatus est, quos Graeci solent ἡπατοσκόπους appellare: qui exta inspiciunt, ut ex his futura praedicant.
29 Mysterium autem vocans ordinem somnii revelati, ostendit quidquid occultum est, et ab hominibus ignoratur, posse mysterium nuncupari. Tollit quoque regi pravam suspicionem, ne humana aestimet inveniri posse solertia quod Dei solius notitiae reservatur.
30 Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris in terra, quod Deus solus novit in coelo. Et occulte retrahens eum a multorum deorum cultu, ad unius Dei notitiam dirigit.
31 Qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sint novissimis temporibus. Absque adulationis vitio veritate sociata, blanditur ut regi: quod illi a Deo mysteria sint revelata quae novissimis temporibus sint ventura. Novissimi autem dies, aut ex eo numerandi sunt tempore, quo Danieli somnium revelatum est, usque ad consummationem mundi.
32 Aut certe hoc sentiendum, quod universa interpretatio somnii tendat ad finem, in quo imago statuaque quae cernitur, conterenda est.
33 Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo, huiuscemodi sunt. Non dixit, visiones oculorum tuorum: ne quid putaremus esse corporeum, sed capitis: Sapientis enim oculi in capite eius : in principali videlicet cordis, iuxta illud quod in Evangelio legimus: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et: Quid cogitatis in cordibus vestris? Alii vero ex huius occasione capituli τὸ ἡγεμονικὸν non in corde, sed iuxta Platonem in cerebro suspicantur.
34 Tu, rex, cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec. Pro eo quod est, post haec, soli LXX dies novissimos transtulerunt. Quod si ita legitur, sollicitius requiramus, ubi dies novissimi scripti sunt; et redarguamus eos qui mundum non putant esse periturum.
35 Numquam enim dies appellarentur novissimi, si mundus esset aeternus. Quodque dicitur: Tu, rex, cogitare coepisti, indicat causas somnii: quod idcirco ei Deus futurorum mysteria revelarit, quia ipse rex voluerit scire ventura, et ut Nabuchodonosor divinae inspirationis miretur gratiam, non solum quid in somnio viderit, sed ante somnium quid tacitus cogitarit, exponit.
36 Et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt. Illud quod in Evangelio legimus: Qui solem suum oriri facit super malos et bonos, etiam super Nabuchodonosor intelligimus esse completum. Tanta enim est clementia omnipotentis Dei, ut etiam Nabuchodonosor dispensationis suae qua mundum regit, mysteria revelaret.
37 Interrogemus eos qui diversas asserunt esse naturas, cuius naturae Nabuchodonosor intelligant, bonae an malae. Si bonae: cur impius dicitur? Si malae (ut certum est) cur malo atque terreno, id est, χοἳκῷ sua Deus sacramenta monstravit?
38 Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plusquam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires. Putaverat rex notitiam futurorum solertia mentis humanae posse comprehendi; et ideo sapientes Babylonis interfici iusserat.
39 Ergo Daniel eos excusat qui dicere non potuerant, et ipse invidiam fugit, ne quis aestimet, eum quae dicturus est propria dixisse sapientia. Causa autem revelationis propheticae, regis est desiderium, qui voluit ventura cognoscere. Ergo honorat regem, quando propter illius scientiam sibi dicit a Deo mysteria revelata. Et hoc considerandum, quod somnia in quibus aliqua ventura signantur, et quasi per nubilum veritas demonstratur, non pateant coniectoribus et humanae mentis arbitrio, sed Dei solius scientiae.
40 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. Pro statua, id est ἀνδριάντι, quod solum interpretatus est Symmachus, caeteri imaginem transtulerunt, volentes hoc nomine similitudinem ostendere futurorum.
41 Sequamur interpretationem propheticam, et Danielis verba interpretantes, quae ab illo breviter dicta sunt, latius exponamus.
42 Tu es ergo caput aureum. Caput, inquit, aureum tu es, rex. Per quod ostenditur primum regnum Babylonium auro pretiosissimo comparatum.
43 Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum. Medorum videlicet atque Persarum, quod argenti habet similitudinem, minus priore, et maius sequente.
44 Et regnum tertium aeneum, quod imperabit universae terrae. Alexandrum significat, et regnum Macedonum, successorumque Alexandri. Quod recte aeneum dicitur: inter omnia enim metalla aes vocalius est, et tinnit clarius, et sonitus eius longe lateque diffunditur, ut non solum famam et potentiam regni, sed et eloquentiam Graeci sermonis ostenderet.
45 Et regnum quartum erit veluti ferrum: quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet et conteret omnia haec, etc. Regnum autem quartum, quod perspicue pertinet ad Romanos, ferrum est quod comminuit et domat omnia. Sed pedes eius et digiti ex parte ferrei, et ex parte sunt fictiles, quod hoc tempore manifestissime comprobatur.
46 Sicut enim in principio nihil Romano imperio fortius et durius fuit, ita in fine rerum nihil imbecillius: quando et in bellis civilibus, et adversum diversas nationes, aliarum gentium barbararum indigemus auxilio. In fine autem horum omnium regnorum auri, argenti, aeris et ferri, abscissus est lapis, Dominus atque Salvator, sine manibus, id est, absque coitu et humano semine, de utero virginali, et contritis omnibus regnis, factus est mons magnus, et implevit universam terram: quod Iudaei et impius Porphyrius male ad populum referunt Israel, quem in fine saeculorum volunt esse fortissimum, et omnia regna conterere, et regnare in aeternum.
47 Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea: et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius. Rursum revelationem somnii, non sui dicit meriti, sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et doceret regem, quod Deus solus esset colendus.
48 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit: et hostias, et incensum praecepit ut sacrificarent ei. Loquens ergo rex ait Danieli. Hunc locum calumniatur Porphyrius, quod numquam superbissimus rex captivum adoraverit, quasi non et Lycaones ob signorum magnitudinem Paulo et Barnabae voluerint hostias immolare. Error ergo gentilium, qui omne quod supra se est, deos putant, Scripturae non debet imputari, quae simpliciter refert universa quae gesta sunt. Sed et hoc possumus dicere, quod causas adorandi et immolandarum hostiarum, et incensi atque sacrificii ipse rex exposuerit, dicens ad Danielem:
49 Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire hoc sacramentum. Ergo non tam Danielem, quam in Daniele adorat Deum, qui mysteria revelavit. Quod et Alexandrum magnum regem Macedonum, in Pontifice Ioiada fecisse legimus. Quod si displicet hoc, dicendum est Nabuchodonosor signorum magnitudine et stupore confusum, quid faceret ignorasse, ut qui Dominum verum intelligebat et Dominum regum, et servum eius adoraret, et illi adoleret incensum.
50 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera magna, et multa dedit ei, et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, etc. Et in hoc calumniator Ecclesiae prophetam reprehendere nititur, quare non recusarit munera, et honorem Babylonium libenter susceperit: non considerans ideo regem vidisse somnium, et interpretationis mysteria per puerum revelata, ut Daniel cresceret, et in loco captivitatis princeps omnium fieret Chaldaeorum, et Dei omnipotentia nosceretur.
51 Quod quidem et in Ioseph apud Pharaonem et Aegyptum factum legimus : et in Mardochaeo apud Assuerum (Esther, VIII), ut in utraque gente haberent captivi et peregrinantes Iudaei solatia, videntes hominem gentis suae Aegyptiorum esse principem vel Chaldaeorum.
52 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrach, Misac, et Abdenago. Ipse autem Daniel erat in foribus regis. Non obliviscitur eorum cum quibus Dominum deprecatus est, et qui secum periclitati fuerant. Itaque facit eos iudices provinciarum: ipse autem a regis latere non recedit.



Hieronymus, in Daniele, I <<<     >>> III
monumenta.ch > Hieronymus > 2